- POLHEMIA
- POLHEMIAGerman. von Polheim, Familia inter Austriae illustriores, cuius auctor Pilgrinsu traditur, qui floruit circa A. C. 1073. Inter huius posteros Albertus III. exstinctus A. C. 1253. quatuor reliquit filios, Alberonem, Henricum, Ortolphum, Philippum et Weicardum, totidem linearum conditores. Prima in Steinhauss, Wartenburg, Schernstein et Lachsendorf, defecit in Martino Abbate Creinbs monasterii, A. C. 1391. Secunda in Rechberg, Schernstein et Steinhauss, A. C. 1454. in Wolfgango: Tertia in Seissenburg, et quinta adhuc maturius, intra paucos gradus. In quarta, Philippus pater fuit Godfridi et Werneri: a quorum illo numerosa progenies eorum, qui in Tegernbach, Lucelburg, Parz, Ottenschlag et Steinhauss, habitârunt, vel adhuc habitant. Ab isto, iterum duae lineae, Libnizia, quae Metschiis aucta titulis (postea alteri quoque lineae concessis) in Gaudentio, superioriseculô defecit, heredibus Kuntingiis et Gleiniziis: et Wartenburgia. Hanc quod attinet, in Cyriaci liberis superiori saeculô iterum duae ortae sunt lineae, in Wartenberg, Schopfenstein et Puchheim: quarum media desiit A. C. 1582. Ultima, nisi Iohannes Cyriacus supersit, itidem masculis distituitur. Ex prima oriundus est Wolfgangus Carolus, qui exilii sedem Binnighemii, prope Basileam, fixit: pater, ex Elisabetha Maerspergia (filia Hieronymi Liber. Baron.) Wolfgangi Sigismundi (qui natus A. C. 1631. decessit A. C. 1653) et Mariae Elisabethae (quae genita A. C. 1633. nupsit Wolfgango Baroni de Hohenfeld etc.) Dnn. de Polheim et Wartenburg etc. in Binningen: Inde aliorsum sede translatâ, haud pridem obiit. Progonologiam eius habes, apud Phil. Iac. Spenerum, Theatro Nobil. Europ. Part. I. p. 148. qui et probationes illustris huius Familiae exhibet Part. 2. ex ramo Wartenburgico Lineae Pucheimensis, p. 27. Parzensis, p. 26. et Schopfensteniae, p. 87. Vide quoque eum Arte Herald. Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.